THEATRUM Catoptricum

THEATRUM Catoptricum
THEATRUM Catoptricum
in Musaeo Kircheriano, Instrumentum est, quô quaestionem inter Physicos tam celebrem de Infinito actu, Auctor pluribus planis speculis ingeniose decidere conatur Cista est sub forma Theatri, quae ex interiore parte undiquaque planis speculis circumvestita est. Specula haec ex parte posteriori, non ad latus seu angulum rectum, sibi invicem coniuncta sunt, sed ad angulum acutum, unde in cavum quatuor laterum se arcuat, Planum vero horizontale quadrilaterum est, quod in centro super axem mobilem convolvitur et ita quadrivatiam obiicit figuraum seu planorum differentiam. Sic specula plana mutuatâ reflexione, unum alteri obiectorum planorum species reflectunt, communicant et multiplicant, semperque easdem species recolligendo optice diminuunt, ut easdem numerare impossibile sit, adeoque infinitum actu spatium repraesentent. Vide ergo mox viridatiorum ad utramque partem se optice protendentium series, ut oculus tuus tali labyrinthô delusus, in infinitum spatium et campos protractum se pu tet. Mutatô mox planô machina te in tam uberem et locupletem Bibliothecam introducit, ut eius apparatu attonitus, librorum
incredibilem copiam te videre fateri cogaris. Quae dum tibi ab oculis subducitur, se visendum sistit magnificentissimorum Palatiorum et Fabricarum Theatrum; quô evanescente, ecce Triclinium omni adornatum fructuum florumque genere, vel gustum allectantium ciborum tragematumque delitiis abunde refertum intuearis. Ad cuius imitationem, varias scenicas proiectiones, ornatissima conclavia, infiniti columnarum productarum ordines, varia ambulachrorum diverticula, horti omni florum plantarumque genere instructissimi, mensae omni cupediarum genere refertissimae, thesauri inexhausti, anfractus infiniti etc. repraesentari possunt. Georg. de Sepibus in Collegii Roman. Societ. Ies. Musaeo p. 30. et 31.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ANACLASTICA — Graece Α᾿νακλαςικὴ, terminus Optices. Tota enim potentiae visivae ratio triplex cum sit, prima, cum visio directe fit, Optica proprie: altera, cum visio fit per reflexionem aliaque corpora, quae species obiectas reverberant, Anacamptica (a Graeco …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CATOPTRICA Prospectiva — Catoptricum Theatrum, Catoptricus Proteus et Catoptricus Quadrans, vide infra, suô quodque locô; de Catoptrica vero Scientia aliquid supra, in voce Anacamptica, ac infra ubi de Optice …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HORARIVS Cupido — in Museo Kircher. theatrum est Catoptricum parvum, tribus planis speculis instructum, quae ad angulos rectos sibi invicem connexa sunt: cuius medio Cupido pendulo supra stantis horologii alhigatus continuo volitat; speciebus eius; quae a speculis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”